Jean Bodin ( Universae naturae theatrum, 1596)

From: Jean Bodin, Universae naturae theatrum […] Lugduni: I. Roussin, 1596. Lib. II, p. 259-262. (Münchener Digitalisierungszentrum / Bayrische Staatsbibliothek)

[259] 

Th. Quae est metallorum gravitatis ac voluminis proportio inter ipsa? M. Auro nihil in natura gravius est:hydrargyrum pondere proximum est:cui supernatant omnia metalla proter aurum: post hydrargyrum sequitur plumbum, argentum, aes, fertum, stamnum:marcasitarum genera proportione metallorum aliis alia graviora: tum lapides, qui etiam inter se 

[260]

gravitate differunt, post ligna quaedam solidiora ut Ebenus, Buxus, Brafilium, Giacum:lapides, praeter pumicem, terra & aqua graviores sunt:sal gravius est terra:trerra gravior est aqua marina: aqua marina gravior aqua dulci: aqua dulcis gravior cineribus:cineres vino, rubrum albo, album oleo, oleum gravius aqua vite:haec enim in aerem dissoluitur si coclear effuderis, nec ulla gutta in terram casura est.

Th. Quanto igitur gravius est aurum hydrargyro? M. Quantum 1551. excedit 1158. eadem ferè ratione quae est 4.ad 3. auri ad plumbum ut 1551. ad 998. paulò minùs quam 3.ad 2. auri ad argentum, ut 1551.ad 929. id est feré 9. ad 5. auri ad aes ut 1551. ad 729., iq est 1. ad 2. & 1/? auri ad ferrum ut 1551. ad 634. auri ad statmnum ut 1551. ad 600. vel ut 13. ad 7. auri ad terram ut 1551. ad 135. vel ut 11. 1/2 ad 1. hydrargyri ad terram & 1151. ad 135. vel 8 1/2 ad 1.plumbi ad terram ut 998. ad 135. vel 7 1/2 ad I. argenti ad terram ut 729. ad I35. vel ut 7. ad 1. aeris ad terram ut 635. ad 135. vel ut 4 2/3 ad 1. Stamni ad terram ut 600. ad 135. vel ut 4. ad 1. terra verò levior est sale: sal enim tanto gravius est terra quanto 18 ½ ad 16. terra rurfus gravior est aqua marina, id est ut 92. ad 90. aqua marina gravior dulci ut 90.ad 74. aqua dulcis, ad cineresut 74. ad 72. vinum rubrum aequat fere ponderibus aquam, nisi crassius sit ac seculentum: paululo tamen levius est album rubro, hoc item oleo, ut 72. ad 70. aqua vitae oleo supernatat:ex quibus rerum omnium naturalium intermedia pondera facilè iudicatur:aeri quo-

[261]

que fuum pondus inest:utres enim inflati, vacuis aere graviores sunt, ut non immeritò scriptum sit, Deum ventis quoque suum pondus addidisse.

Th. Habemus pondera rerum, sed quaenam est proportio voluminis feu magnitudinis earum? M. Eadem quae podeeum, fed ratione cotraria: ut aururm triplo fere gravius est stlamno, ergo stamni volumen feu magnitudo eiusdem ponderis quo fuerit auri proposita massa triplo ferè grandior erit massa stamni:quo uno exemplo caetera facillimè intelligutur. Id autem primus demonstravit Franciscus Fuxaeus Candala, Gallicus Archimedes, acceptis fex metallorun corporibus eiusdem longitudinis & ab eodem foramine ductis, ut ferrum & aurum tractile fieri consuevit, ea subtilissimis ponderibus ad aequilibrium appendit, & quoniam hydrargyrum duci non poterat, impressit auri vel argenti frustulum offi saepiae, deinde auro detracto concavitatem hydrargyro complevit, pòst in libellae concauum effudit ut ponderis gravitatem iniret. Cumque ab eo exquirerem cur non omnia metalla fufa in vasculum essunderet, ille reposuit omnia metalla concreta aliquantò. minora esse liquatis, ut aqua concreta aliquantulo cotractior est quàm liquida:nos verò falis, terrae, aquae falsae, aquae dulcis, vini,cinerum, olei pondera collegimus vasculis, quae nullis scriptorum libris comprehensa fuerunt.

Bodin, Jean. Vniversae natvrae theatrvm. Lugduni: I. Rovssin, 1596. (Bayrische Staatsbibliothek, public domaine.)