Thomas Harriot (Letter to Johannes Kepler, Dec. 1606)

Harriot, Thomas to Johannes Kepler, London, Dec. 2nd, 1606. In: Johannes Kepler: Gesammelte Werke. Bd. XV.Briefe 1604–1607. Ed. Caspar, Max. München, 1951. p. 365f.

Litterae tuae, Domine Keplere, mihi gratissimae fuerunt. Proponis in illis multa problemata optica, quaedam Mechanica et alia, de quibus meam sententiam petis. Ad singula respondere una vice nimium est, praesertim hoc brevi tempore quo responsum meum expectatur: sed maximè ob malam valetudinem qua nunc ita affectus sum, ut mihi molestum est vel scribere vel accuratè de aliqua re cogitare et argumentari. Ne tamen ingratus tibi videar, in signum mutuae benevolentiae, quaeclam quae excerpsi ex meis obseruationibus de refractionibus ad te mitto ut sequitur sequenti tabella:

Rationes ponderum

Nomina Medicorum

Radius incidens

Refraction in are

10.000

Aqua fontana.

30

11.53´

9.993

Pluuia.

30

11.53´

9.973

Acetum distill.

30

12.10´

9.946

Vinum Hispanicum.

30

12.50´

10.245

Vinum Rhenese.

30

13.0´

8.394

Spiritus Vini.

30

13.30´

12.017

Aqua salsa.

30

14. 8´

7.971

Petroleum rectificatum.

30

15.50´

8.704

Oleum Terebinthinum.

30

17.35´

9.154

Oleum Oliuarum.

30

18.0´

26.208

Sal Gemma.

30

21.4´

26,505

Crystallum.

25.760

Vitrum.

10.744

Succinum.

Gummi.

Ubi vides 13 media diversarum specierum. Ad latus illorum dextrum notatur angulus incidentiae 30, gr. et è regione angulus refractionis observatus. radium incidentem hic intelligo esse in medio denso, radium refractum in aere. observationes omnes sunt iteratae et quaedam diversis instrumentis et modis; attamen non dissentiebant nisi in paucis minutis, sexta parte gradus ad maximum. Ad sinistrum latus habes rationes ponderum medio rum, quae intelligo (secundum rationes observandi) esse omnia ejusdem molis. Et numeri isti sunt ita accurati ut plus unitate non fallunt. Posui illos ut judicetur de raritate et densitate.
[...] 

Harriot, Thomas to Johannes Kepler, London, 2. Dez. 1606. In: Johannes Kepler: Gesammelte Werke. Bd. XV. Briefe 1604–1607. Ed. Caspar, Max. München, 1951. p. 365f. 

(CC BYBayrische Akademie der Wissenschaften. Kepler digital.